Samstag, 14. November 2009

Populeti Ordinatio diaconalis

Populeti
Ordinatio diaconalis

Die 13 novembris anni Domini 2009
Solemnitate Dedicationis Sacrae Basilicae Populeti recurrente, in hoc templo beatissimae Virgini Mariae dicato, antistes noster, Dominus Iacobus Pujol et Balcells, in pastorem gregis tarraconensis gratia Dei constitutus, per manuum impositionem necnon Spiritus Sancti invocationem, Raphael Barruè et Broch, nostrae fraternitatis monaci, ordinationem diaconalem perfecit, stantibus circum mensam Domini apud conventum fratrum familiaribus eius simul cum amicis et fidelibus coenobii. Post sanctam synaxin gaudium celebrationis perrexit in nobili aede quae cognominatur «Cubar», ubi refrigerium conventus libenter obtulit. In gratiarum actione fideliter perseverante, gaudet ecclesia Populeti.