Montag, 23. November 2009

Populeti Professio sollemnis

Populeti
Professio sollemnis

22 novembris anni Domini 2009

Die dominica, solemnitate Domini Nostri Iesu Christi Universorum Regis recurrente, in monasterio Populeti (Catalaunia), frater Ioseph Antonius Peramos Díaz emisit professionem sollemnem secundum Regulam Sancti Patris nostri Benedicti, coram abbate Ioseph Alegre et Vilas omnique conventu Populeti circum mensam Domini pie collecto, stantibus familiaribus necnon sodalibus professi, simul cum fidelibus et hospitibus coenobii. Post sanctam synaxin gaudium celebrationis perrexit, primum in nobili aede quae cognominatur «Cubar», ubi refrigerium conventus libenter obtulit, postea in refectorio, monacis familiaribusque in agapem fraternitatis recumbentibus. Abbas et conventus Populeti laetantes laudant Deum novum professum in caritatis dilectione suscipientes.