Mittwoch, 14. Juli 2010

Poblet

Populeti
Ordinatio sacerdotalis
Die 11 iulii anni Domini 2010
Solemnitate Sancti Patris nostri Benedicti recurrente, antistes noster, Dominus Iacobus Pujol et Balcells, in pastorem gregis tarraconensis gratia Dei constitutus, per manuum impositionem necnon Spiritus Sancti invocationem, Raphael Barruè et Broch, nostrae fraternitatis monaci, ordinationem sacerdotalem perfecit, stantibus circum mensam Domini apud conventum fratrum familiaribus eius simul cum amicis et fidelibus coenobii. Post sanctam synaxin gaudium celebrationis perrexit in nobili aede antiqui refectorii conversorum, ubi refrigerium conventus libenter obtulit. In gratiarum actione fideliter perseverante, gaudet ecclesia Populeti.