Mittwoch, 15. September 2010

Altaripa - Electio Abbatis

Abbatia B.M.V. de Altaripa
Cum Capitulum Generale die 2a Septembris A.D. 2010 ad officium Abbatis Generalis Ordinis Cisterciensis, Reverendissimum Abbatem D.num Maurum Lepori promovit, conventus Altaripae die 14a Septembris A.D. 2010, invocato Spiritu Sancto, electione canonica

Patrem Marcum Guilhem de Potuau, O.Cist.

rite elegit uti legitimum abbatem de B.M.V. de Altaripa.

Pater immediatus necnon Praeses Congregationis Augiensis Ordinis Cisterciensis, fr. Anselmus van der Linde, O.Cist. electionem confirmavit et abbas electus in officio installavit.

In gaudio fidei, qua coniuncti sumus, rogamus vestram orationem pro novo abbate ac pro communitate Altaeripae et Congregatione Cisterciensi Augiensi.

fr. Anselmus van der Linde, O.Cist. Abbatia B.M.V. Marisstellae-Augia Maioris, die 15a Septembris A.D. 2010